라틴어 문장 검색

utrum frigus non contrahat corpus descendendo deorsum, quemadmodum calidum dilatat corpus ascendendo sursum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 236:2)
At in ipso temporis articulo, cum desinit filum aquae et incipit descensus in guttis, resilit ipsa aqua sursum ad evitandam discontinuationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:8)
Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:9)
Omne enim vegetabile intumescit, et extrudit partes in circumferentiam, tam sursum quam deorsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:2)
Si quis enim accipiat ramum tenerum et vegetum arboris, atque illum reflectat in aliquam terrae particulam, licet non cohaereat ipsi solo, gignit statim non ramum, sed radicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:4)
Atque vice versa, si terra ponatur superius, atque ita obstruatur lapide aut aliqua dura substantia, ut planta cohibeatur nec possit frondescere sursum, edet ramos in aerem deorsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:5)
levia sursum, versus ambitum coeli;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:7)
Etiam ista proprietas levium, nimirum ut ferantur sursum, vacillat nonnihil.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:1)
Si enim aer fuerit subter aquam, ascendit rapide versus superficiem aquae, per motum illum plagae (quam vocat Democritus), per quam aqua descendens percutit et attollit aerem sursum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:3)
Quod si terra rotet, fieri fortasse potest ut ex inaequali rotatione (quatenus ad celeritatem sive incitationem) terrae et aquarum maris, sequatur compulsio violenta aquarum in cumulum sursum, quae sit fluxus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:8)
Rationes posterioris istius opinionis fundantur in hoc maxime, quod luna radios solis reflectat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 357:4)
Etiam quandoque reflecti videmus radios solis temporibus vespertinis serenis a fimbriis nubium roscidarum, non minori splendore, sed potius illustriori et magis glorioso, quam qui redditur a corpore lunae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:3)
Etiam videmus aerem tenebrosum pone fenestras noctu reflectere lucem candelae, non minus quam corpus densum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:5)
Videmus flammas in incendiis majoribus, quam alte in sursum ascendant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:2)
vel per admissionem et exceptionem objecti reflexi, ubi percussio directa sit nimis fortis, ut solis in pelvi aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 397:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION