라틴어 문장 검색

Inferius, sursum, uaria uice, dirige cursum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:4)
Quo radio sursum referebam denuo cursum, Diues et intactus tales plerumque per actus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:5)
Quos ubi uenator, loca tunc secus ipsa uiator, Forte sub inmundo stratos uidet esse profundo, Tantae molis onus sursum leuat ilico pronus, Incolumes extra deducens remige dextra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:5)
Cerne, quod introrsum sursumque sit atque deorsum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:9)
"Erige te sursum, celer huc et dirige cursum, Hic quia prospexi, quod pinguis et optima uesci, Digna tuo uictu, sit belua miraque dictu".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:13)
Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장15)
Est enim in longitudine ante et retro, in latitudine sinistra et dextera, in altitudine sursum ac deorsum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:31)
Et quoniam omnis cybus ab aequilateris quadratis profectus aequus ipse omnibus partibus est -- nam et latitudini longitudo et his duobus compar est altitudo -- et secundum sex partes, id est sursum deorsum dextra sinistra ante post, sibi aequalem esse necesse est:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 7:1)
Cur enim flammas quidem sursum leuitas uehit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conueniunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:13)
Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 33장3)
Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장93)
Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장131)
In dextra sinistraque circa guttur venae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas vocant, sursum procedentes ultra aures feruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장5)
A quibus ac pube abdomen sursum versus ad praecordia pervenit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장67)
sursumque coles ad ventrem deligandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION