라틴어 문장 검색

minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 623:2)
quis deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae multitudoque a castris in litus effusa tueri potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 326:1)
ipse - iam enim medium autumni erat - locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 340:2)
habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 307:1)
simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 138:2)
opportuni propinquitate ipsa Macedoniae sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 288:1)
Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris, tam optumum est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2101)
Cum ergo propter propinquitatem necessitas cogat ex Rubris lapidicinis et Pallensibus et quae sunt urbi proximae copiis uti, si qui voluerit sine vitiis perficere, ita erit praeparandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장22)
neque hoc potuisset fieri, nisi primum propinquitas esset - non enim plus sunt ab lapidicinis ad fanum milia passuum octo - nec ullus est clivus sed perpetuus campus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장60)
namque hoc amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:6)
nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis habens culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret.
(아풀레이우스, 변명 90:13)
Naevi lacrimans manum prehendit in propinquorum bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, dum modo tolerabili, condicione transigeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION