라틴어 문장 검색

petit excidiis urbem incertum, alienam, an suam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5051)
quapropter quoniam ex mundi ardore motus omnis oritur, is autem ardor non alieno inpulsu sed sua sponte movetur, animus sit necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:4)
nam volitare in foro, haerere in iure ac praetorum tribunalibus, iudicia privata magnarum rerum obire, in quibus saepe non de facto, sed de aequitate ac iure certetur, iactare se in causis centumviralibus, in quibus usucapionum, tutelarum, gentilitatum, agnationum, adluvionum, circumluvionum, nexorum, mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum, testamentorum ruptorum aut ratorum, ceterarumque rerum innumerabilium iura versentur, cum omnino, quid suum, quid alienum, qua re denique civis aut peregrinus, servus aut liber quispiam sit, ignoret, insignis est impudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 173:1)
Pergisne eam, Laeli, artem inludere, in qua primum excellis ipse, deinde sine qua scire nemo potest, quid sit suum, quid alienum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:7)
at neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici) neque ignorant ea, quae ab ipsis constituta et designata sunt, neque nostra nihil interest scire ea, quae eventura sunt, (erimus enim cautiores, si sciemus) neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius) neque non possunt futura praenoscere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 120:3)
neque nostra nihil interest scire ea, quae futura sunt, (erimus enim cautiores, si sciemus) neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius) neque non possunt futura praenoscere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 151:1)
neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 120:8)
neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 151:4)
quod cum sentit, illud una sentit, se vi sua, non aliena moveri, nec accidere posse ut ipse umquam a se deseratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 54:3)
illae hedera vestiuntur utque summae suis ita imae alienis frondibus virent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:3)
Mihi autem egregium in primis videtur ut foris ita domi, ut in magnis ita in parvis, ut in alienis ita in suis agitare iustitiam.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 2:3)
nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo quam sua;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 125:1)
alioqui sunt quaedam signa utrique parti , ut livores, tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis) et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus, in quo est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 88:1)
male enim responderat se malle alienum aurum quam suum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 249:2)
transfert tamen verbum aut partem eius a suo loco in alienum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION