라틴어 문장 검색

Hunc oculis suis Nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 441)
eius rei duplex causa est, quod et rhetores utique nostri suas partes omiserunt et grammatici alienas occupaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 2:2)
cuius studio [factum 1] scire vos par est nihil interim quieti fratrum communium apud animum communis patroni iuniorum Cibyratarum venena nocuisse neque quicquam deo propitiante nocitura, si modo, quamdiu praesens potestas Lugdunensem Germaniam regit, nostrum suumque Germanicum praesens Agrippina moderetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 7:2)
"mihi contulit et sibi mansit, nec Deus ex nostris minuit sua, sed sua nostris dum tribuit nosmet dona ad caelestia vexit, dona haec sunt, quod victa iaces, lutulenta Libido, nec mea post Mariam potis es perfringere iura."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 119)
Similiter simotus animi loquentis nobiscum turbati sint aliqua ex prædictis causis,alia qui vult, ut ei præstemus consilium vel auxilium in mala causa, velindicemus etiam malitias vel collusiones vel faciamus aut dicamus aliquidquod ledat pietatem vel æxtimationem aut reverentiam nostram vel suam, veletiam aliquid quod sit contra bonos mores, statim, Deum præ oculishabentes, aperta fronte debemus animi ejus motus perturbatos propossecohibere eique benigne dicere:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 20:5)
Ac dum avida voracitate cuncta contruncant, iam incipiunt de nostra poena suaque vindicta secum considerare.
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:1)
Neque rex noster ex sua parte ad iniquam aliquam intepretationem trahit quod rex vester auxilia duci Britanniae praestiterit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 19:6)
Ratio eorum, qui acatalepsiam tenuerunt, et via nostra initiis suis quodammodo consentiunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:1)
Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. Ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 9장2)
Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 34장5)
Confligit audacius equitatus hostium succedentibus sibi peditibus, qui toto agmine subsistentes equitibus suis contra nostros ferunt auxilium. Fit proelium acri certamine.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 29장3)
aderatque iis clarus per illas gentis et nobis quoque fidus nomine Boiocalus, vinctum se rebellione Cherusca iussu Arminii referens, mox Tiberio, Germanico ducibus stipendia meruisse, et quinquaginta annorum obsequio id quoque adiungere quod gentem suam dicioni nostrae subiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장2)
en rerum in nobis ordo mutatus est et in calamitatem nostram perdidit sua iura natura:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:14)
et simili ratione animalia suppa vagari contendunt neque posse e terris in loca caeli reccidere inferiora magis quam corpora nostra sponte sua possint in caeli templa volare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 26:2)
famulosque procurant Quisque suos, nostrique itidem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 36:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION