라틴어 문장 검색

Meges, quia tunica omnis nervosa est, dixit non nasci sub eo vitio nervum, quo caro consumeretur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장10)
Si autem altius malum est, considerari debet nervosusne is locus sit an non sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장22)
Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas venas et loca nervosa non transit, nihil melius quam qua venit id evellere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장7)
Si vero plus est, per quod telo revertendum quam quod perrumpendum est, iamque venas nervosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장8)
Unguis vero, quod pterygion Graeci vocant, est membranula nervosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장27)
Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae venae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et levi tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장84)
Haec autem tunica conteguntur tenui, nervosa, sine sanguine, alba, quae elytroides a Graecis nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장7)
idque ibi reperta via paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde nervosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장21)
tactu vero inaequalis est et mollis et lubricus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장26)
estque tum scrotum et rotundum et tactu leve:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장32)
testiculus ea parte neque visu neque tactu sentitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장56)
Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장6)
Neque desperari debet solida glutinatio vulneris, nisi ubi aut vehementer rupta cervix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque nervosa aliqua exciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장37)
Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is vulneribus, quae in nervosis locis sunt, adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장47)
tactu tamen is locus leniter indolescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION