라틴어 문장 검색

o nimis optato saeclorum tempore nati heroes, salvete, deum genus, o bona matrum progenies, salvete iterum vos ego saepe meo, vos carmine compellabo, teque adeo eximie taedis felicibus aucte Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, ipse suos divum genitor concessit amores.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 647)
Pelea nam tecum pariter soror adspernata est nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 11:8)
qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, large multiplici constructae sunt dape mensae, cum interea infirmo quatientes corpora motu veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:1)
nunc vos optato quom iunxit lumine taeda, non prius unanimis corpora coniugibus tradite nudantes reiecta veste papillas, quam iucunda mihi munera libet onyx, vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6629)
Sed tacitus pasci si posset coruus, haberet plus dapis et rixae multo minus inuidiaeque.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1736)
o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique ante Larem proprium vescor vernasque procacispasco libatis dapibus.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장47)
neque illesepositi ciceris nec longae invidit avenae,aridum et ore ferens acinum semesaque lardi frusta dedit, cupiens varia fastidia cenavincere tangentis male singula dente superbo,cum pater ipse domus palea porrectus in hornaesset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장55)
ergo ubi purpurea porrectum in veste locavitagrestem, veluti succinctus cursitat hospescontinuatque dapes nec non verniliter ipsisfungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장63)
Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:4)
Saecularis homo in quadragesima ventris ingluviem decoquit et in coclearum morem suo victitans suco futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:11)
taeda lucebis in illa qua stantes ardent qui fixo gutture fumant, et latum media sulcum deducis harena.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I68)
talia secreta coluerunt orgia taeda Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II58)
cuperent lustrari, si qua darentur sulpura cum taedis et si foret umida laurus, illic heu miseri traducimur.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II85)
discriminis ultima, quando praesidia adferimus navem factura minorem, i nunc et ventis animam committe dolato confisus ligno, digitis a morte remotus quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII18)
Perfacile est animi ratione exsolvere nobis quare fulmineus multo penetralior ignis quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION