라틴어 문장 검색

ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant, ac nudum vulnus frigori objiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 20:8)
si ea majora valentioraque sunt, fissis scriptoriis calamis contegenda, ac, ne quid lacerent, sic evellenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 8:5)
siquidem haec scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 8:3)
cuncta ferit dum cuncta timet, desaevit in omnes ut se posse putent, nec belua taetrior ulla quam servi rabies in libera terga furentis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:102)
scandere qui nescis, versiculos laceras?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In podagrum qui carmina sua non stare dicebat3)
Per cineres Pauli, per cani limina Petri, ne laceres versus, dux Iacobe, meos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum1)
ne laceres versus, dux Iacobe, meos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum8)
quem dira Neronis funera, quem rupes Caprearum taetra latebit incesto possessa seni?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:175)
protinus infernas ad limina taetra sorores concilium deforme vocat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:10)
frondesque licet depastus amaras arboreo figat sonipes in cortice morsus et taetris collecta cibis annique vapore saeviat aucta lues et miles probra superbus ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:101)
Nec te iucunda fronte fefellit luxuries, praedulce malum, quae dedita semper corporis arbitriis hebetat caligine sensus membraque Circaeis effeminat acrius herbis, blanda quidem vultus, sed qua non taetrior ulla interius:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:61)
quae summota procul esse debet a balineis,fumo, stercilino reliquisque immunditiis taetrum odorem spirantibus, nec minus a cisternis aquisve salientibus, quibus extrahitur umor, qui vinum corrumpit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 11:2)
Nam ille mortem facit, hic taeterrimam comitem mortis famem, si tamen Graecis camenis habemus fidem clamitantibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 7:3)
alterum, quia lacerat matrem, si revellere coneris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 1:3)
Tum etiam plagae asperae atque inaequales vites lacerant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 21:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION