라틴어 문장 검색

quapropter vos oro atque obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 1:5)
C. Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus, una in re paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:2)
Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent, verba dico et sententias, eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et prae- tervolat numerus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:5)
ut in principiis, quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 1:2)
tantisper hoc ipsum magni aestumo, quod pollicetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 20:2)
Sequaris monentem attentus et pendens, et persuaderi tibi etiam cum persuaserit cupias.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:6)
attentius custodiebatur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:16)
Quam quos cum Rutulo morti Ramnete dederunt Impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes . Cliniadaeve modo circumdatus ignibus atris Membra feras Stygiae semicremata neci . Utque Remo muros auso transire recentes, Noxia sint capiti rustica tela tuo . Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas His precor ut vivas et moriare locis . Haec tibi tantisper subito sint missa libello,, Inmemores ne nos esse querare tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 29:3)
Eiusmodi laboris tractatio nos attentiores et observantiores reddit in ambitum et nostrum nexum cum mundo sana implet sobrietate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 166:6)
Sed in eius figura enitet etiam magna suavitas, quae non est debilium, sed vere fortium, cum se attentos praebeant ad res ut ament serviantque humiliter.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 307:4)
Malo coactus qui suum officium facit Dum id rescitum iri credit tantisper cavet:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 141)
Attentiores sumus ad rem omnes quam sat est:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 372)
"Vitium commune omnium est, Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 8121)
Ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit, Ita postquam adempta spes est lassus cura confectus stupet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 115)
proinde quasi nemo siet, Ita tute attente illorum officia fungere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 111)

SEARCH

MENU NAVIGATION