라틴어 문장 검색

nunc illam socia ruptam tellure trisulcam opposuit Natura mari:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:69)
"salve, gratissima tellus, quam nos praetulimus caelo, tibi gaudia nostri sanguinis et caros uteri commendo labores.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:96)
fines invade Sicanos et Cereris prolem patulis inludere campis, crastina puniceos cum lux detexerit ortus, coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta, me quoque, saepe soles.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:116)
Quas inter Cereris proles, nunc gloria matris, mox dolor, aequali tendit per gramina passu nec membris nec honore minor potuitque videri Pallas, si clipeum ferret, si spicula, Phoebe.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:21)
carceribus laxantur aquae factoque meatu redduntur fluviusque mari tellusque colonis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:93)
ille ego Saturni proles, cui machina rerum servit et immensum tendit per inane potestas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:156)
quidquid liquidus complectitur aër, quidquid alit tellus, quidquid maris aequora verrunt, quod fluvii volvunt, quod nutrivere paludes, cuncta tuis pariter cedent animalia regnis lunari subiecta globo, qui septimus auras ambit et aeternis mortalia separat astris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:165)
iam felix oritur proles;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:204)
tu mea, tu proles?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:39)
"Iam non ulterius Phrygia tellure morabor, sancta parens:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:57)
sic, qui vecturus longinqua per aequora merces molitur tellure ratem vitamque procellis obiectare parat, fagos metitur et alnos et varium rudibus silvis accommodat usum:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:240)
tunc omnia rebar consilio firmata dei, qui lege moveri sidera, qui fruges diverso tempore nasci, qui variam Phoeben alieno iusserit igni compleri Solemque suo, porrexerit undis litora, tellurem medio libraverit axe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:3)
en aurea nascitur aetas, en proles antiqua redit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:22)
tum tellus communis erit, tum limite nullo discernetur ager;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:198)
omnis quae mobile Ponti aequor et Adriacas tellus interiacet undas squalet inops pecudum, nullis habitata colonis, instar anhelantis Libyae, quae torrida semper solibus humano nescit mansuescere cultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION