라틴어 문장 검색

1. Gloriosissime atque clementissime domine domine Margarite divina providentia Romanorum regine et semper Auguste, G. de Batifolle Dei et adiuvalis Magnificentie gratia comitissa in Tuscia palatina, tam debite quam devote subiectionis officium ante pedes.
(단테 알리기에리, Epistolae 60:1)
"Si misericordes, si clementes estis, si vultis servare damnatam, innocens certe perire non debeo."
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 10:9)
An non est miseria alienis dolere vulneribus et mortuas carnes clementi secare ferro?
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:2)
Sed et genus adrogantiae est clementiorem te videri velle, quam pontifex Christi est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:12)
Quodsi de priori uxore habens sobolem te domum introduxerit, etiam si clementissima fueris, omnes comoediae et mimographi et communes rhetorum loci in novercam saevissimam declamabunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:24)
Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes esse pecunia, non manu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:10)
Vulnera eius aestimemus propria et omnis animi in alterum duritia clementi in nosmet ipsos cogitatione frangetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:17)
nec radicitus evelli mala posse putandumst, quin proclivius hic iras decurrat ad acris, ille metu citius paulo temptetur, at ille tertius accipiat quaedam clementius aequo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:10)
Atque hoc etiam Pato ibidem dicit, non diffugiendas esse huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam, neque ullum umquam continentem prorsum aut temperantem satis fideliter visum esse cui vita non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatem inlecebris explorata sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 7:1)
Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras Pictaque pampineis videris arva iugis, Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae Carmina, purpurea sed modo culta toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIII1)
tuque prior tu parce Caesari dicit, quem clementem circa Pompeianos legimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8341)
'molles' autem ideo ait, vel quod sub aere clementiore sunt - nam ut ait Lucanus "quic- quid ad eoos tractus mundique teporem ibitur, emollit gentes clementia caeli" - :
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 575)
stabulis mollibus clementioribus et aeris temperati, vel propter plagam australem, vel propter subpositas herbas animali- bus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2951)
Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:9)
Etenim quaero, si quis pater familias liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo supplicium de servo non quam acerbissumum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION