라틴어 문장 검색

Neque taciturni omnino esse possunt, ideoque opere ut plurimum destituuntur, sicit Gallis in proverbium abiit, beaucoup de bruit, peu de fruit, strepitus multum, fructus parvum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:8)
Dicemus primo quibus modis inclinatio naturalis aut etiam habitus irae temperari possit et leniri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 1:5)
Secta nova licet pullulet, duobus si destituatur adminiculis, ab ei non metuas, non enim late se diffundet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:4)
Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장11)
Quid ueris placidas temperet horas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 18:1)
Tua uis uarium temperat annum,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 18:1)
Sed sospitatis auctori grates quod te nondum totum natura destituit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:36)
Orbisque habenas temperat
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 20:1)
sed tu quamuis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:11)
Ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem temperat et alterna commutatione transformat, eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renouat progressus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:7)
Haec concordia temperat aequis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 19:1)
neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 7장4)
Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano periculosum videbat, neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat quin, cum omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent [, praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret]; quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 33장3)
magis in iis, quae valentissima sunt, temperare sibi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장62)
Sed ne ii quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION