라틴어 문장 검색

nec pariter vetus atque tempestivus fructus praecipiat vindemiam, cogitque pluris operas quandocumque pretio conducere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 10:1)
Et hac quidem ratione tempestiva vitis perducitur ad iugum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 5:2)
At prius quam finem libri faciamus, quoniam fere species surculorum omnes persequimur prioribus libris, de cytiso praecipere nunc parvum ac tempestivum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 15:4)
Nam rivalem (quamvis solus admissurae non sufficit) violentissime persequitur, nec ab alio tempestive patitur iniri gregem, nisi cum est fatigatus libidine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 4:4)
Sed mulctra,cum est repleta lacte, non sine tepore aliquo debet esse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 3:1)
Itaque semper aedificium sit post apiarium, quod Aquilonis excipiat iniuriam, stabulisque praebeat teporem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 4:5)
Quidam exemptis interaneis occisas aves intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitescentibus apibus praebent teporem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:1)
nam Claudius domum regressus et tempestivis epulis delenitus, ubi vino incaluit, iri iubet nuntiarique miserae (hoc enim verbo usum ferunt) dicendam ad causam postera die adesset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장4)
Vixdum finierat Maternus, concitatus et velut instinctus, cum Vipstanus Messalla cubiculum eius ingressus est, suspicatusque ex ipsa intentione singulorum altiorem inter eos esse sermonem, 'num parum tempestivus' inquit 'interveni secretum consilium et causae alicuius meditationem tractantibus?'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 1:1)
nisi forte quisquam aut Caesaris pro Decio Samnite aut Bruti pro Deiotaro rege ceterosque eiusdem lentitudinis ac teporis libros legit, nisi qui et carmina eorundem miratur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 6:1)
legati tribunique ex moribus imperatorum severitatem aemulantur vel tempestivis conviviis gaudent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장4)
excepta vox est, cum teporem incusaret, statim futurum ut incalescerent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장12)
Atque inter haec absentem senatum populumque grauissimo obiurgauit edicto, quod Caesare proeliante et tantis discriminibus obiecto tempestiua conuiuia, circum et theatra et amoenos secessus celebrarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 3:1)
de quaesturae quodam candidato inter causas suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 2:1)
Caeli quoque mira temperies, verno tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION