라틴어 문장 검색

Confestim itaque ante lucis primitias, Etrusci haruspices accersiti, consultique quid astri species portenderet nova, vitandum esse cautissime responderunt nequid tunc temptaretur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 7:1)
Sed cum haec saepe congeminando, refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore, minaretur extrema, id impetratur aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis, Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his magnitudine fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent innocui, transitus fidentior temptaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 13:1)
Pariaque deinde metuens, obstruxit tres aditus angustissimos, per quos provinciae temptantur arctoae, unum per Daciam ripensem, alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas, quem appellant Acontisma.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 12:1)
Et quia temptatus aliquotiens, nullo genere potuit superari vel prodi, fraude citerioris vitae ministri, studio sollicitante nostrorum, occubuit, cuius post necem aliquatenus hostiles torpuere discursus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 4:1)
Acri igitur partium spiritu, conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris coiere collatis, quos latius sese pandens exercitus, infusis utrimque cornibus afflictabat, per fremitus territos, et equorum hinnitus, et tubas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 13:1)
Multis post haec ultro citroque dictitatis, heiulanteque muliere truces mariti fortunas, proditionis acerrimi compulsores, in misericordiam flexi, mutavere consilium, et spe potiorum erecti, secretis colloquiis ordinarunt, hora praestituta nocturna, reclusis subito portis, validam manum erumpere, vallumque hostile caedibus aggredi repentinis, ut lateant id temptantes, polliciti se provisuros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 7:1)
Quas ob causas ad eas regiones Arintheus cum exercitu mittitur comes, suppetias laturus Armeniis, si eos exagitare procinctu gemino temptaverint Persae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 13:1)
Ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus nocitura quam delictis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 1:2)
Hocque responso, miserandis civibus stupefactis, atque negantibus, sufficere se posse post vastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum immanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato, inde discesserat comes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 6:1)
Ob quae super salute dubii cives, ultimaque temptantes, profectis ante legatis nondum reversis, Iovinum mittunt atque Pancratium, quae viderint, quaeque ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 16:1)
Inter moras tamen utrimque secus temptatis aliquotiens levibus proeliis, varioque finitis eventu, pactis indutiis ex consensu, aestateque consumpta, partium discessere ductores, etiam discordes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 4:1)
Cumque ad facti vel temptati quaestionem acrius veniretur, exclamabat Palladius confidenter, levia esse haec de quibus agitur, et praetereunda:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 6:1)
Et quia fallere non minus videtur, qui gesta praeterit sciens, quam ille, qui numquam facta confingit, non abnuimus (neque enim ambigitur) salutem Valentis, et antea saepius per occultas coitiones, et tune in extrema demersam, ferrumque ad iugulum eius prope adactum a militaribus, fato reflectente depulsum, quem lacrimosis in Thracia discriminibus destinarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 15:1)
Excubiasque agens cura pervigili, barbarorum aliquos ausos, cum apparere non possent, post occasum lunae castra sua temptare effudit, vel irruentes audentius capit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 50:1)
Qui promotus profectusque cum venisset ad loca, intempestive turgens ut filius, nullis affatibus delenitis his quos numquam temptatae cupiditatis figmenta regionum suarum faciebant extorres, opus paulo ante inchoatum aggreditur, admissa copia refragandi suspensum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION