라틴어 문장 검색

Contra intestinorum levitas facilius a teneris aetatibus depellitur, utique si ferri urina et ali cibo corpus incipit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장38)
deinde ii qui, quamvis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, corvus, sparus, oculata, tunc plani, post quos etiamnum leviores lupi mullique, et post hos omnes saxatiles.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장31)
Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장34)
medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장2)
pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장8)
pingues minutae aves, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장2)
si qua caro adsumitur, pinguis, eadem vel iurulenta vel elixa, aves quae natant, mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장3)
verbenarum contusa cum teneris colibus folia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장12)
cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장13)
Praeter haec servanda alvus est quam tenerrima, removendi terrores, et potius bona spes offerenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장89)
Idem praestat pulvis ex contritis aridi myrti vel rubi foliis, aut ex austeri et boni vini arida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장9)
Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장63)
cibis opus est tenerioribus, vino eodem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장40)
aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장326)
Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장376)

SEARCH

MENU NAVIGATION