라틴어 문장 검색

inter quae cum evidens mors sit, multo evidentior est, si iam longum quoque id vitium est, id maxime etiam, si in corpore senili est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장115)
Quacumque vero corporis parte membrum aliquod resolutum est, si neque movetur et emacrescit, in pristinum habitum non revertitur, eoque minus, quo vetustius id vitium est, et quo magis in corpore senili est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장127)
deinde ii qui, quamvis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, corvus, sparus, oculata, tunc plani, post quos etiamnum leviores lupi mullique, et post hos omnes saxatiles.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장31)
Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장34)
medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장2)
pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장8)
pingues minutae aves, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장2)
si qua caro adsumitur, pinguis, eadem vel iurulenta vel elixa, aves quae natant, mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장3)
verbenarum contusa cum teneris colibus folia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장12)
Praeter haec servanda alvus est quam tenerrima, removendi terrores, et potius bona spes offerenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장89)
Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장63)
cibis opus est tenerioribus, vino eodem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장40)
Sunt etiam alba lenia (leuca Graeci vocant) fere non gravibus vulneribus accommodata, praecipueque senilibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장155)
Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus inmodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장293)
aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장326)

SEARCH

MENU NAVIGATION