라틴어 문장 검색

Quorum impetum Mithridates magna cum prudentia [constantiaque virtutum et Alexandrinorum imprudentia] consuetudine nostra castris vallatis sustinuit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:7)
senatus virtutem constantiamque collaudat;
(카이사르, 내란기, 1권 6:3)
Ex quo iudicari posse quantum haberet in se boni constantia, propterea quod quos aliquam diu inermes sine causa timuissent hos postea armatos ac victores superassent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장6)
An, quod ad diem non venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis? Quid ergo? Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie exerceri putatis?
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장10)
Quorum etsi paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 40장2)
vestrum vis nulla tenorem separat et soli famulabitur Africa Romae."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:134)
certum sollertia destinat ictum nil spatio fallente modum, servatque tenorem mota cutis doctique regit conamina nisus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice19)
per fasces numerantur avi semperque renata nobilitate virent, et prolem fata sequuntur continuum simili servantia lege tenorem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:8)
sic patiens animus per tanta negotia liber emergit similisque sui, iustique tenorem flectere non odium cogit, non gratia suadet.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:109)
succidere pinus aut magis enodes dubitat prosternere cedros exploratque habiles truncos rectique tenorem stipitis et certo pertemptat brachia nisu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:239)
aequalis tantam tenuit constantia turbam et fuit arcanum populo.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:169)
Constantia, futtileº ne quid infirmumque geras;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:48)
quippe plurium vaecordia constantiam exemerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장2)
id militaris animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장11)
constantia mortis haud indignus Sempronio nomine vita degeneraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION