라틴어 문장 검색

Neque hoc tantum, sed de preciis etiam pannorum limitandis et moderandis, pretio uno pannis tenuioris filo, alio crassioris imposito.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 11:2)
Quantum vero ad pecunias, illae hominibus tenuioris fortunae non imponantur, sed iis ad quos belli ipsius commoda aliquatenus pervenire possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:13)
Pro quibus componendis et spargendis, post multam et diligentem inquisitionem quinque tantum tenuis conditionis homines apprehensi sunt et morte mulctati.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 21:2)
Unde huc illuc errare et tenues conditiones subire compulsus sum ad vitam sustentandam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:16)
instituto non minus tenui, quam imperito.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:68)
sicut speculum inaequale rerum radios ex figura et sectione propria immutat, ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis haud optima fide rerum naturae suam naturam inserere et immiscere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:5)
observatio, indiligens et inaequalis et tanquam fortuita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:2)
sed omnes (ut nunc sunt res) conatu levi, successu tenui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 13:2)
multo minus grave, leve, densum, tenue, humidum, siccum , generatio, corruptio, attrahere, fugare, elementum, materia, forma, et id genus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 33:3)
cum intellectus, nisi regatur et juvetur, res inaequalis sit, et omnino inhabilis ad superandam rerum obscuritatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:2)
Axiomata, quae in usu sunt, ex tenui et manipulari experientia, et paucis particularibus, quae ut plurimum occurrunt, fluxere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 52:1)
Estque intellectus humanus instar speculi inaequalis ad radios rerum, qui suam naturam naturae rerum immiscet, eamque distorquet et inficit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:4)
ingenia autem sublimia et discursiva etiam tenuissimas et catholicas rerum similitudines et agnoscunt et componunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 112:5)
vitiosissimum qualitatum (exceptis objectis sensus immediatis), ut gravis, levis, tenuis, densi, etc.;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:5)
quia non in luce notionum vulgarium (quae licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo universalis, et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION