라틴어 문장 검색

deinde in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optimi mellis acetabulum, tum irini unguenti, et rosae terni cyathi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 2:3)
conteruntur, adjiciturque invicem vinum, et murteum, utriusque terni cyathi conjiciantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 4:4)
Adversus quos satis proficit herba vettonica, vel cantabrica, vel . vel argemonia, vel trixago, vel personata, vel marina pastinaca, singulae binaeve tritae, et cum vino potui datae, et super vulnus impositae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 23:4)
Quidam hic quoque duo lina acu trajiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 3:1)
Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursus in bina itinera dividuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 6:1)
maxillares utique binis, quidam etiam , quaternisve nituntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 10:2)
qui ex ossibus ternis constant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 22:4)
In ea bina foramina tribus locis sunt, inter se spatio distantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 3:3)
ubera prima dabant gremio redolente Napaeae ternaque te nudis innectens Gratia membris adflavit docuitque loqui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae45)
tum concitus ense Pelorum transigit adverso, femorum qua fine volutus duplex semifero conectitur ilibus anguis, atque uno ternas animas interficit ictu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia53)
ecce procul ternis Hecate variata figuris exoritur, levisque simul procedit Iacchus crinali florens hedera, quem Parthica velat tigris et auratos in nodum colligit ungues:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:7)
Tum flava repexo Gallia crine ferox evinctaque torque decoro binaque gaesa tenens animoso pectore fatur:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:111)
Itaque si latior est ager, in regiones diducendae sunt eae classes dividundum- que ita opus, ut neque singuli binive sint, quoniam dispersi non facile custodiuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 8:1)
Tum per imum contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossae more ponticulorurn binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis, ut eius modi constructio ripam sustineat, ne praecludatur umoris inlapsus atque exitus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 11:1)
Isque licet sit emptus sex, vel potius sestertiis octo milibus, cum ipsum solum septem iugerum totidem milibus nummorum partum, vineasque cum sua dote, id est cum pedamentis et viminibus, binis milibus in singula iugera positas duco, fit tamenin assem consummatum pretium sestertiorum viginti novem milium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION