라틴어 문장 검색

hic ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 6:2)
sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:5)
Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Iuno, Venus et gallina.9)
lata post apotheca et horreum, sub hoc triclinium, quod turbati maris non nisi fragorem et sonum patitur, eumque iam languidum ac desinentem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:3)
ac iam possum tibi ut aliis in locis horreum plenum, sic ibi scrinium ostendere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 2:3)
tantum illi pulcherrimorum operum in horreis quae neglegebat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 11:5)
Area frustra et frustra exspectant promissas horrea messes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:8)
horrea formicae tendunt ad inania numquam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 96)
quam multa madidae celantur harundine fossae, florida quam multas Hybla tuetur apes, quam multae gracili terrena sub horrea ferre limite formicae grana reperta solent, tam me circumstat densorum turba malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 619)
“Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa” (Mt 6,26).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 129:6)
Exempli gratia, magna exstat varietas rationis alimentariae agricolarum et parvi gradus quae maiorem partem populorum mundi nutrire pergit, parvam adhibendo partem territorii et aquae atque afferendo minora residua, sive in parvis agris, hortis, sive in venatione et fructuum silvarum collectione, sive in modicae piscationis artificio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:2)
Cum propriis in territoriis manent, ii sunt qui melius ea curent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 191:4)
Tamen, diversis in partibus mundi, coguntur ut sua deserant territoria eaque libera relinquant pro operibus extractionis, agriculturae vel pastionis, nulla cura data naturae et culturae periturae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 191:5)
si silva quadam excisa productio augetur, nemo hac in computatione damnum metitur, quod territorium in solitudinem redigit, biodiversitatem vastat aut contaminationem auget.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:3)
expectat ergo dum dolosa 1 et farrea fervens coquat maturitas, det ventilabro lecta quaeque ut horreis, urat recrementum focis, refert sed ipsa nosse, quae messem necant, zizaniorum semina.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말17)

SEARCH

MENU NAVIGATION