라틴어 문장 검색

Utque nativo more sunt barbari humiles in adversis, disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus, claudente noxarum conscientia linguam, immensum quantum ab eo differens, qui post feros lugubresque terrores, cineribus Galliarum insultans, multa minabatur et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 61:1)
Ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio, in locum Silvani peditum promotus magister, ignavus sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erecta, prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa, lares suos non sine lacrimis reviseret et lamentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 6장 2:1)
Qua de causa terrores huius modi, vaporatis temporibus, aut nimia aquarum caelestium superfusione, contingunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 12:2)
Statimque ne alacritas intepesceret pugnatorum, impositi lintribus, per abdita ducti, velites expediti occuparunt latibula Sarmatarum, quos repentinus fefellit aspectus, gentiles lembos et nota remigia conspicantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 17:1)
Ubi vero per licentiam scandens in maius, ad funestas provinciarum clades erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis, tutelaque pervigili Galliarum securitate fundata, terrore nullo relicto post terga, venimus in Pannonias, si placuerit numini sempiterno, labentia firmaturi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 27:1)
quem mater dum imminentium hostium terrore percita fugeret, impeditior trepidando reliquerat solum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 10:2)
Vixque ubi Grumbates hastam infectam sanguine ritu patrio nostrique more coniecerat fetialis, armis exercitus concrepans, involat muros, confestimque lacrimabilis belli turbo crudescit, rapido turmarum processu, in procinctum alacritate omni tendentium, et contra acri intentaque occursatione nostrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 6:1)
Exsurgebant enim terrentium paventiumque clamores, ut prae alacritate consistere sine vulnere vix quisquam possit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 13:3)
Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero, operum variae species cum turribus ferratis admovebantur, quorum in verticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 2:1)
Urgebantur enim rebelles, aliis trucidatis, aliis terrore disiectis, quorum pars spem vitae cassis precibus usurpando multiplicatis ictibus caedebantur, postque deletos omnes in receptum canentibus lituis, nostri quoque licet rari videbantur exanimes, quos impetus conculcaverat vehemens, aut furori resistentes hostili, lateraque nudantes intecta, ordo fatalis absumpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 15:1)
hisque terroribus accedebat, quod cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta, defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 1:2)
Verum secuto die otio communi assensu post aerumnas multiplices attribute, cum magnus terror circumsisteret muros, Persaeque paria formidarent, Christianae legis antistes exire se velle gestibus ostendebat et nutu, acceptaque fide quod redire permitteretur incolumis, usque ad tentoria regis accessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 7:1)
Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam, firmandis in futura consiliis, dies impendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae, altius semet attollens, semperque ambigens, utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 1:1)
Tamen ne intepesceret, aut omisisse belli videretur aliud latus, adventus sui terrorem ubique dispergens, veritusque ne Africa absente eo perrumperetur, ad omnes casus principibus opportuna, velut finibus Orientis egressurus, per mare notarium misit Gaudentium, quem exploratorem actuum Iuliani per Gallias aliquamdiu fuisse praestrinximus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 2:1)
Qui tum etiam quiescens, cum strepitu excitatus turbulento vidisset ignotorum hominum se circulo circumsaeptum, concepto negotio, et imperatorii nominis metu praestrictus, praeceptis paruit invitissimus, secutusque alienum arbitrium, magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque impositus repentino, principi ut captivus offertur ignobilis, oppressam terrore vix colligens mentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION