라틴어 문장 검색

Non sim talorum numero par tessera, dum sit Maior, quam talis, alea saepe mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XV Tesserae1)
Hac mihi bis seno numeratur tessera puncto;
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XVII Tabula lusoria1)
atque hac lascivia excogitaverunt talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus avocati cives facilius tolerarent ieiunium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 676)
salignas umbonum crates ut dicit Sallustius de Lucanis qui de vimine facta scuta coriis tegebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6321)
tessera signum symbolum bellicum, quod ad pugnam exeuntibus datur, scilicet propter confusionem, ut fuit in bello Marii bardeus, in Sullae Apollo Delphicus, in Caesaris Venus Genetrix.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6374)
Lucanus de testudine at postquam virtus incerta virorum perpetuam rupit defesso milite cratem singula continuis cesserunt ictibus arma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5152)
signa sequantur vel tesserae vel tubarum, vel re vera signa militaria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2583)
crudum ensem modo 'durum', alias 'crudelem'. et crates pectoris Donatus superfluam vult esse coniunctionem, ut 'et' sit epexegesis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5072)
adigit ensem per costas, id est pectoris crates, ubi celerius fata complentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5073)
vimineasque trahit crates ad agrorum scilicet exaequa- tionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 951)
crates quam rustici irpicem vocant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 952)
pecori signum a. n. inpressit a. id est facit aut cha- racteras, quibus pecora signantur, aut tesseras, quibus frumentorum numerus designatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2631)
Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor in Academia congregati diligenter ea quae a superioribus acceperant tuebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 43:3)
Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano adsueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici, novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates suas consumpserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 58:1)
nobis senibus ex lusionibus multis talos relinquant et tesseras;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION