라틴어 문장 검색

Quod tam grande sophos clamat tibi turba togata, Non tu, Pomponi, cena diserta tua est.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLVIII1)
Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti, Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx, Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae Filius et possit sponsam te sponsa vocare:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV1)
Ille sacri lateris custos Martisque togati, Credita cui summi castra fuere ducis, Hic situs est Fuscus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXVI1)
Quidam me modo, Rufe, diligenter Inspectum, velut emptor aut lanista, Cum vultu digitoque subnotasset, 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis, Cuius nequitias iocosque novit, Aurem qui modo non habet Batavam?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXII1)
At tu munere dedicata parvo Quae cantaberis orbe nota toto, Pignus pectoris hoc mei tuere, Iuli bibliotheca Martialis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XVII3)
'Non scripsit meus ista Martialis.'
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXII5)
Imperatori Domitiano Caesari Augusto Germanico Dacico Valerius Martialis S. Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu fa- mam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, poem pr1)
Denaris tribus invitas et mane togatum Observare iubes atria, Basse, tua, Deinde haerere tuo lateri, praecedere sellam, Ad viduas tecum plus minus ire decem.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, C1)
Undenis pedibusque syllabisque Et multo sale nec tamen protervo Notus gentibus ille Martialis Et notus populis - quid invidetis?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, IX1)
Vitam quae faciant beatiorem, Iucundissime Martialis, haec sunt:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVII1)
'Ubicumque vester Martialis est,' dices, 'Hac, ecce, mecum dextera litat vobis Absens sacerdos;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII3)
Sed Martialem malo, Flacce, quam Baias.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXX2)
Quod si deorum munere hoc tibi detur, Quid gaudiorum est Martialis et Baiae!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXX4)
Valerius Martialis Prisco suo S. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr1)
Romanos rerum dominos gentemque togatam Ille facit, magno qui dedit astra patri.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXIV Toga1)

SEARCH

MENU NAVIGATION