라틴어 문장 검색

"at cum tonantis annus hibernus Iovis imbris nivisque conparat, aut trudit acris hinc et hinc multa cane apros in obstantis plagas aut amite levi rara tendit retia turdis edacibus dolos pavidumque leporem et advenam laqueo gruem iucunda captat praemia."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 26)
tuque, o magni gnata Tonantis, incluta Pallas, quae Dardanias cuspide turres saepe petisti, te permixto matrona minor maiorque choro colit et reserat veniente dea templa sacerdos:
(세네카, 아가멤논 7:11)
Heu quam dulce malum mortalibus additum vitae diras amor, cum pateat malis effugium et miseros libera mors vocet portus aeterna placidus quiete, nullus hunc terror nec impotentia procella Fortunae movet aut iniqui flamma Tonantis.
(세네카, 아가멤논 11:5)
Non uidit Phidias Iouem, fecit tamen uelut tonantem;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 8:5)
et Iovem illum Optimum ac Maximum rite dices et Tonantem et Statorem, qui non, ut historici tradiderunt, ex eo, quod post votum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, stator stabilitorque est.
(세네카, 행복론, Liber IV 30:5)
Soror Tonantis (hoc enim solum mihi nomen relictum est) semper alienum Iovem ac templa summi vidua deserui aetheris locumque caelo pulsa paelicibus dedi;
(세네카, Hercules Furens 1:1)
Quantus incedit populus per urbes ad novi ludos avidus theatri, quantus Eleum ruit ad Tonantem, quinta cum sacrum revocavit aestas;
(세네카, Hercules Furens 12:34)
Tonantem nostra adorabit manus, tu conditores urbis et silvestria trucis antra Zethi.
(세네카, Hercules Furens 13:9)
Licet tonantis profuga condaris sinu, petet undecumque temet haec dextra et feret.
(세네카, Hercules Furens 14:36)
Quamcumque partem sedis aetheriae premis, coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram quae mihi satis sit.
(세네카, Hercules Oetaeus 4:15)
iam iam minaces ire per caelum faces specta et tonantem fulmine excusso diem.
(세네카, Hercules Oetaeus 5:31)
cessas, Tonantis socia?
(세네카, Hercules Oetaeus 13:34)
Herculem eripuit tibi haec, haec peremit dextra cui debes patri avum Tonantem.
(세네카, Hercules Oetaeus 15:5)
Non vana times, gnate Tonantis:
(세네카, Hercules Oetaeus 17:9)
quid per Tonantem vindico caelum miser?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION