라틴어 문장 검색

ille excludatur amicus iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI106)
... Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper oscula delectent et desperatio barbae et quod abortivo non est opus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI199)
ergo expectatos ac iussos crescere primum testiculos, postquam coeperunt esse bilibres, tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI201)
quaedam cum prima resecentur crimina barba, indulge veniam pueris:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII65)
Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis occurras, fronte obducta ceu Marsya victus, quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX1)
percurram citius quot villas possideat nunc quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X96)
oro, parumper attendas quantum de legibus ipse queratur fatorum et nimio de stamine, cum videt acris Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni quisquis adest socius, cur haec in tempora duret quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X104)
"vincens ut Aiax praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles, parcendum est teneris, nondum implevere medullas maturae mala nequitiae, cum pectere barbam coeperit et longae mucronem admittere cultri, falsus erit testis, vendet periuria summa exigua et Cereris tangens aramque pedemque, elatam iam crede nurum, si limina vestra mortifera cum dote subit, quibus illa premetur per somnum digitis!"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV76)
et credam dignum barba dignumque capillis maiorum, citius falsum producere testem contra paganum possis quam vera loquentem contra fortunam armati contraque pudorem.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI11)
nec minus in certo dentes cadere imperat aetas tempore et inpubem molli pubescere veste et pariter mollem malis demittere barbam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:7)
manat item nobis e toto corpore sudor, crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:5)
Huius facies prolixa in acutum barba figurata est, eminente super caput calatho:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:1)
Radios in terram superne iaci barba demissa significat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:1)
postea statuitur eius aetas plenissima effigie barbae solstitio aestivo, quo tempore summum sui consequitur augmentum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:3)
Ergo Inui cornua barbaeque prolixa demissio naturam lucis ostendunt, qua sol et ambitum caeli superioris inluminat et inferiora conlustrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION