라틴어 문장 검색

quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor horribili sonitu silvas exederat altis a radicibus et terram percoxerat igni, manabat venis ferventibus in loca terrae concava conveniens argenti rivus et auri, aeris item et plumbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:3)
denique res auro non aurum copulat una, aerique [aes] plumbo fit uti iungatur ab albo?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:6)
pars maxima glandes Liventis plumbi spargit, pars spicula gestat Bina manu:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 13:4)
Stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae Lygdamus excussa, Balearis tortor habenae, Glande petens, solido fregit cava tempora plumbo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:49)
Probus et 'tempore' legit, ut ipse liquefacto tempora plumbo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 446)
fecit hoc tamen Vergilius in paucis versibus, qui tamen emendati sunt, ut lenta quibus torno facili super addita vitis, cum antea 'facilis' fuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3925)
lento vimine flexili, ut lenta quibus torno facili superaddita vitis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1371)
liquefacto tempora plumbo diffidit plumbum enim iactum nimio rotatu et aeris calore dissolvitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5851)
dicitur autem et 'haec buxus' et 'hoc buxum', ut et torno rasile buxum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6162)
item cum de arboribus loqueretur, ait et torno rasile buxum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7666)
quibus torno facilis Donatus sic legit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 381)
legitur tamen et 'torno facili' ad excludenda duo epitheta, quod est in latinitate vitiosum, si sit 'lenta facilis vitis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 382)
trivere tornavere, composuere de torno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4443)
nec tiliae leves aut torno rasile buxum 'buxum' lignum non arborem dixit, quamvis Ennii exemplo et arborem potuerit dicere neutro genere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4491)
Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION