라틴어 문장 검색

fert missos Vestae pura patella cibos, ecce coronatis panis dependet asellis, et velant scabras florida serta molas, sola prius furnis torrebant farra coloni ( et Fornacali sunt sua sacra deae):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권194)
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
ab illa comperit agricolis semina tosta dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권364)
missi de gente Molossa obsidis unius iugulum mucrone resolvit, atque ita semineces partim ferventibus artus mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:15)
"tostos en adspice crines inque oculis tantum, tantum super ora favillae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:4)
at inde prodit anus divamque videt, lymphamque roganti dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:3)
Viscera torrentur primo, flammaeque latentis indicium rubor est et ductus anhelitus ingens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:2)
Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa uritur et caecis torreri viscera sentit ignibus ac magnos superat virtute dolores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:1)
Haud procul a stagno Tyrios imitata colores in spem bacarum florebat aquatica lotos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:10)
Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, contulerat versos servato nomine, vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:13)
Dryopen quaerentibus illis ostendi loton.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 33:4)
non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis enodisque abies curvataque glandibus ilex et platanus genialis acerque coloribus impar amnicolaeque simul salices et aquatica lotos perpetuoque virens buxum tenuesque myricae et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:5)
Gaudenti mensas posuere ministri exstructas dapibus nec tostae frugis egentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 14:14)
Discubuere toris proceres et corpora tosta carne replent vinoque levant curasque sitimque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:4)
Nec mora, misceri tosti iubet hordea grani mellaque vimque meri cum lacte coagula passo, quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos adicit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION