라틴어 문장 검색

torvae forma bovis paulo post "et faciem tauro propior", id est tauro similis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 512)
'torvae' terribilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 515)
Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus, has inter veluti rapido cum gurgite flumen torvus Draco serpit supter supraque revolvens sese conficiensque sinus e corpore flexos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 106:6)
tamen nemo est, quin saepe iactans Venerium iaciat aliquando, non numquam etiam iterum ac tertium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 180:3)
tamen nemo est quin saepe iactans Venerium iaciat aliquando, non numquam etiam iterum ac tertium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 180:5)
Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem T. Roscium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:5)
intellegatur igitur perturbationem iactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu esse semper;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:1)
"torva Mimalloneis implerunt cornua bombis, et raptum vitulo caput ablatura superbo Bassaris, et lyncem Maenas flexura corymbis euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo!"
(페르시우스, 풍자, satire 174)
Tum Trimalchio iactans candidum panem nemo inquit in domo mea me plus amat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:17)
nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam horrida securis frangebat gressibus arva, qualis Caucasea decurrens arduus arce Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore, cum se verticibus magni demisit Olympi et periturorum disiecit tela Gigantum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:10)
Nunc erat a torva submittere cornua fronte, nunc pluma canos dissimulare tuos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:27)
Victorem forte gymnici certaminis Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus, Interrogavit an plus adversarius Valuisset eius.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et victor gymnicus: Quomodo conprimatur aliquando iactantia.1)
miserat etiam epistulas Romam ad amiculam quandam, iactantes et gloriosas, his quidem verbis:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 12:2)
Neque enim vereor ne iactantior videar, cum de me aliorum iudicium non meum profero, praesertim apud te qui nec ullius invides laudibus et faves nostris.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 6:1)
Fronte comae torva, palla iacebat humi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 17)

SEARCH

MENU NAVIGATION