라틴어 문장 검색

Iam si uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 7:9)
quapropter imminentem querellam nostri doloris nequaquam valebis ulterius effundere,1 quia, succedentibus prosperis sive obliviscare seu neglegas gratiam antiquam, iuxta est acerbum, proinde si futura magni pensitas, scribe clerico, si praesentia, scribe collegae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 4:1)
Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae eadem tractatio deberet intervenire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 1:1)
Facit et hoc ad causam nostram, quod apud vos de humano arbitratu divinitas pensitatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 1:3)
itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda magnis quoque animis atque ingeniis essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 436:1)
cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 198:1)
operum vero ingressus, qui manu aut tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장71)
Colores vero alii sunt, qui per se certis locis procreantur et inde fodiuntur, nonnulli ex aliis rebus tractationibus aut mixtionum temperaturis compositi perficiuntur, uti praestent eandem in operibus utilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장4)
foditur enim glaeba quae dicitur, antequam tractationibus ad minium perveniant, vena uti ferrum, magis subrufo colore, habens circa se rubrum pulverem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장4)
Ingrediar nunc ad ea, quae ex aliis generibus tractationum temperaturis commutata recipiunt colorum proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION