라틴어 문장 검색

bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis περι` ζώͺων γενέσεωσ, περι` ζώͺων ἀνατομῆσ, περι` ζώͺων ἱστορίασ multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus uaria tractantur.
(아풀레이우스, 변명 34:4)
prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt.
(아풀레이우스, 변명 34:7)
mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare.
(아풀레이우스, 변명 52:4)
cuius rei obseruationem probe callebat, ut qui diligentissime animaduerteret uenarum pulsus inconditos uel praeuaros.
(아풀레이우스, 플로리다 19:2)
"quae me nimis quam humane tractare adorta cenae gratae atque gratuitae ac mox, urigine percita, cubili suo applicat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:16)
"Neque parva res ac praecipue pacem civitatis cunctae respiciens et exemplo serio profutura tractatur Quirites sanctissimi."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:2)
"En rerum naturae prisca parens, en elementorum origo initialis, en orbis totius alma Venus, quae cum mortali puella partiario maiestatis honore tractor et nomen meum caelo conditum terrenis sordibus profanatur!"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:19)
"Sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeversis illis alterorsus concito gradu pelago viam capessit."
(아풀레이우스, 변신, 5권260)
"Ain, te nos tractamus inciviliter, qui nostrum asinum furatus abducis?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:9)
Sic praeco lurchonem tractabat dicacule;
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:8)
Ast illa capite in dolium demisso maritum suum astu meretricio tractabat ludicre:
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:17)
tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum, confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:5)
"Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus, nec ad exemplum naccinae truculentiae sulphuris te letali fumo necabo, ac ne iuris quidem severitate lege de adulteriis ad discrimen vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:7)
Sed cum esset iam confectum omne frumentum, quod inter manus opifices tractaverant, necessarioque peti deberet aliud, servuli cubiculum propter adstantes dominum vocabant operique supplementum postulabant:
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:6)
At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION