라틴어 문장 검색

cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumen que illud splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae ianua accenderis, quod nos non sinat errare per devia, sed certo tramite ad certum finem propositae quaestionis perducat.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:5)
Nec subitos animi motus perpessa, repente Currit ad hec opera, sed ad hec deliberat utrum Possit et ad libram racionis singula pensat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:7)
Protinus ergo suas uocat in sua uota sorores, A quibus emeriti descendat tramite recto Regula consilii mentisque coherceat estum, Vt sic, freta sue scalpro racionis, in ipsos Effectus operum mentis deducat ydeas, Aut lima meliore diu concepta recidat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:1)
Currunt instanter ad illam Visus et auditus, sed uoto dispare certant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:8)
expirat murmur in altum, Cum uisu placidos delegat curia uultus, Cum uisu currit animus uisumque uolantem Anticipare cupit uisus auriga uoluntas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 2:2)
Ergo Concordes uotum curramus in unum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:32)
Ergo Minerua uidens tanto splendore Sophye, Tot donis tantisque datis splendere sorores, Ordinat, iniungit, iubet, imperat, orat ut instans Quelibet istarum comitum, comitante Sophia, Corpore, mente, fide studeat, desudet, anhelet, Instet et efflciat ut currus currat ad esse, Quo terre spacium, mare, sydera, nubila, celum Transeat et, trini superato cardine celi, Scrutetur secreta Noys sensusque profundos Hauriat et summi perquirat uelle magistri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 22:1)
Quo modo res pingens descriptio claudit easdem Nec sinit in uarios descriptum currere uultus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:21)
Illic Porfirius directo tramite pontem Dirigit et monstrat callem quo lector abyssum Intrat Aristotilis, penetrans penetralia libri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:2)
Quo cantu lapides mollescere, currere siluas, Flumina stare, feras mitescere, cedere lites Iussit Traïcius uates, fractoque rigore, Compulit Eumenides lacrimis Ditemque coegit Esse pium Furiasque suum nescire furorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:6)
Cur iuxta leges artis normamque datorum, Supra grama datum proeedens tramite recto, Equorum laterum trigonus describitur, in quo Sese prosternens partem data linea donat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:11)
quo limite currit Stella Iovis motusque uagos quis circulus equat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:14)
Potibus indulget, pre cunctis solus ad esum Currit et in potus deffectus supplet equorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:11)
Postquam compositus ordo, per singula currens, Singula composuit, Fronesis conscendere currum Disponens, talem sese componit in usum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:5)
Currus subtollitur, exit Terras et tenuem currens euadit in auram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION