라틴어 문장 검색

Et ita est de dispositione esse et vitae inferiorum, in qua propter causas, quae sunt in materia, saepe mutatur dispositio sapiens circuli caelestis, et ipsa dispositio adhaerens mobilibus, quae fatum vocatur, extra rectitudinem caelestium declinans exorbitat propter multas oppositas inferiorum transmutationes.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:8)
Et ideo in secunda mutatione adhaerent puncto cordis tres vesiculae, quas facit spiritus delatus ad locum cerebri, hepatis et vasorum seminalium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:21)
Hoc igitur ex libro Canticorum composuit, eo quod anima Deo adhaerens in hortum mentis ingressa sit, in quo esset abundantia diversarum virtutum, floresque sermonum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:4)
quia anima vitam corpori tradit, caro autem mortem animae transfundit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:10)
et cum illo puro et perpetuo bono atque immortali maneat, ipsi adhaereat;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:3)
sed sequamur illud quod bonum est, illi adhaereamus, illud imitemur, illius praesentia, illius communicatio nos meliores faciat, mores nostros coloret, illius quaedam nos societas informet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:4)
Qui enim bono adhaeret, assumit inde quod bonum est;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:5)
Ergo anima quae adhaeret illi invisibili bono Deo, atque immortali, et ipsa corporea haec fugit, et terrena, et mortalia derelinquit, fitque illius similis quod desiderat, in quo vivit et pascitur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:13)
11), ut videant faciem Dei, et lumen illud quod illuminat omnem hominem, abhinc induamus hujusmodi studium, ut appropinquet anima nostra Deo, appropinquet oratio, adhaereat illi nostrum desiderium, non separemur ab eo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:4)
Per Abel autem intelligitur Christianus adhaerens Deo, sicut et David ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:6)
Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ps. LXXII, 28);
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:7)
ubi justitia, ibi sanctitas, hoc est, Abel qui adhaeret Deo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:21)
et cum suae naturae nullam rationem habeant, nostrae rationem capessunt, et quodammodo transfusam acquirunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:7)
Unde votis et pura conscientia et spiritu charitatis adhaereamus Deo nostro, et divinum nobis conciliemus favorem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:20)
ut nos levitas faceret adhaerere Deo, ipsi continuas preces fundere, de ipso salutem sperare, fugere terrena negotia, in Dei possessione numerari, sicut scriptum est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION