라틴어 문장 검색

Erat autem sapientia Graecorum professoria, et in disputationes effusa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:4)
quae nullo modo comas adurebat, sed molliter circum eas trepidabat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:5)
et simul cohibitus et repulsus et reverberatus, adeo ut induat motum alternativum et perpetuo trepidantem et tentantem et nitentem et ex repercussione irritatum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 237:3)
quae perpetuo trepidant, et in parvis portionibus tument, et rursus subsidunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 238:2)
et joculatores vasa plena vino vel aqua, per motus agiles et aequales, vertere deorsum et sursum recuperare, non effuso liquore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:6)
Videlicet ubi corpora non omnino pro natura sua bene locata, et tamen non prorsus male se habentia, perpetuo trepidant, et irrequiete se agant, nec statu suo contenta, nec ulterius ausa progredi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:5)
Hoc enim si desit, magis trepidare solet in aulis principum cum turbae primo erumpunt quam par esset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 24:3)
Comederunt alieni robur eius, et ipse nescit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignorat.
(불가타 성경, 호세아서, 7장9)
Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo.
(불가타 성경, 나훔서, 1장6)
Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장6)
At quadrupli secundum hanc formam descriptio est, ad quam scilicet, qui a prioribus instructus accesserit, nulla ratione trepidabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 16:1)
Matris effuso maduit cruore
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 4:1)
[postea] ipse parvolum navigiolum conscendit, in cursu Aquilam multitudine navium perterritum atque trepidantem nactus hostium classem sequi coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 63:2)
Itaque in circumeundo exercitu animadvertit hostes circa vallum trepidare atque ultro citroque pavidos concursare et modo se intra portas recipere, modo inconstanter immoderateque prodire.
(카이사르, 아프리카 전기 82:1)
Quo ut ventum est, paucis defendentibus munitionem, nostris contra militibus acerrime pugnantibus, diverso clamore et proelio perterriti Alexandrini trepidantes in omnis partis castrorum discurrere coeperunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION