라틴어 문장 검색

Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex ejus ad frenum, basis in tergo extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:5)
Ea in summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:6)
Sed oblonga omnia et triangula, structura quadam inter se connectuntur, quum invicem superior alterius angulus alterius planities sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 21:5)
Esto ager triangulus pedum quoquo versus tricentorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:2)
Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tanquam in subiecta forma, quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium ordinabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:10)
'triangulus habet tres duobus rectis equales'. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:10)
Et quamvis ad voluptatem nostram sive nostre sensualitatis quietem in terris amenior locus quam Florentia non existat, revolventes et poetarum et aliorum scriptorum volumina quibus mundus universaliter et membratim describitur, ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi locorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatorem, multas esse perpendimus firmiterque censemus et magis nobiles et magis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 35:2)
primo circa cantus divisionem, secundo circa partium habitudinem, tertio circa numerum carminum et sillabarum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 134:2)
Si quid autem rithimi servare interest huius quod est ars, illud comprehenditur ibi cum dicimus ‘partium habitudinem’.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 135:5)
6. Quare sic colligere possumus ex predictis diffinientes, et dicere stantiam esse sub certo cantu et habitudine limitatam carminum et sillabarum compagem.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 136:1)
Igitur ad habendam cantionis cognitionem quam inhiamus, nunc diffinientia suum diffiniens sub compendio ventilemus, et primo de cantu, deinde de habitudine, et postmodum de carminibus et sillabis percontemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 138:3)
et ideo ad habitudinem procedamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 144:2)
1. Videtur nobis hec quam habitudinem dicimus maxima pars eius quod artis est;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 146:1)
et dicimus ‘potest’ quoniam habitudinem hanc adhuc non vidimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 148:2)
13. Nec etiam pretermictendum est quin iterum asseramus pedes ab invicem necessario carminum et sillabarum equalitatem et habitudinem accipere, quia non aliter cantus repetitio fieri posset.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 162:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION