라틴어 문장 검색

itaque clarissimis viris ex composito praeparatis ad petendum quos praetereundi verecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi, perinde ac si omnes candidati essent, cuncta experientes non homines modo sed deos etiam exciebant, in religionem vertentes comitia biennio habita:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 164:1)
memoriam eius irae Tusculanis in poenae tam atrocis auctores mansisse ad patrum aetatem constat, nec quemquam ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre solitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 532:1)
Claudius, consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis viribus incubuit ut se cum Q. Fabio consulem dicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 197:3)
Q. Baebius Herennius tribunus plebis, cognatus C. Terenti, criminando non senatum modo sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per invidiam eorum favorem candidate suo conciliabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 413:2)
ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 99:1)
his obtinuit ut praeferretur candidato quem Africanus frater ducebat, quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem tantum praeiudicium senatus, virum e civitate optimum iudicatum, qui matrem Idaeam Pessinunte venientem in urbem acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 103:1)
Claudius ex omnibus unus novus candidatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 380:1)
coierantque praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 498:2)
at candidatus cedit hic mastigia, stimulorum loculi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 812)
Ergo aequius vos erat candidatas venire hostiatasque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 517)

SEARCH

MENU NAVIGATION