라틴어 문장 검색

exhibe, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:2)
quaeso, ut abbas sit frater Auxanius supra congregationem, tu vero et supra abbatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 4:3)
deosque immortales quaeso, dum vivas uti omnes tui similes hospites habeas tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 612)
Quaeso autem te, cum bona venia dicas mihi quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 6:1)
Teque oro et quaeso, si speras tibi hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem, atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, [ Daem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 211)
tu tamen si quid de Hispaniis sive quid aliud perge, quaeso, scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum quo opto pervenerimus aut si quid ex cursu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:1)
Dic mihi, quaeso, , si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 247:4)
Pater, ducentos Philippos quaeso Chrsalo da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9114)
Quaeso, qui possum, doce, bonum animum habere qui te ad me adducam domum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 282)
sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:2)
cuius oratio attende, quaeso, Brute, satisne videatur Antiochi complexa esse sententiam, quam tibi, qui fratrem eius Aristum frequenter audieris, maxime probatam existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 11:10)
nihil tibi mando ut de eo cogites, illud meum proprium πρόβλημα, quaeso, suscipe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 5:5)
sin tibi res, si locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 36 2:7)
quae ubi vidit audivitque senex, velut si iam agendis quae audiebat interesset, amens metu per ego te inquit, fili, quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quaesoque ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda velis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 98:1)
At, Sceledre, quaeso, ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit atque ut tu suspicatus es eam vidisse osculantem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 4100)

SEARCH

MENU NAVIGATION