라틴어 문장 검색

in saxis ac speluncis permanat aquarum liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:10)
tum poteris magnas moles cognoscere eorum speluncasque vel ut saxis pendentibus structas cernere, quas venti cum tempestate coorta conplerunt, magno indignantur murmure clausi nubibus in caveisque ferarum more minantur, nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt, quaerentesque viam circum versantur et ignis semina convolvunt [e] nubibus atque ita cogunt multa rotantque cavis flammam fornacibus intus, donec divolsa fulserunt nube corusci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:9)
et in primis terram fac ut esse rearis supter item ut supera ventosis undique plenam speluncis multosque lacus multasque lucunas in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:2)
his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:5)
Praeterea ventus cum per loca subcava terrae collectus parte ex una procumbit et urget obnixus magnis speluncas viribus altas, incumbit tellus quo venti prona premit vis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:10)
ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta in loca se cava terrai coniecit ibique speluncas inter magnas fremit ante tumultu versabunda portatur, post incita cum vis exagitata foras erumpitur et simul altam diffindens terram magnum concinnat hiatum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:2)
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër. ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:3)
ex hoc usque mari speluncae montis ad altas perveniunt subter fauces.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:7)
principio fit ut in speluncis saxa superna sudent umore et guttis manantibus stillent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:4)
Item Boeotii Parnasum montem Apollini sacratum esse memorantes simul tamen in eodem et oraculum Delphicum et speluncas Bacchicas uni deo consecratas colunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 3:1)
At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris Ora exertantem et naves in saxa trahentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:2)
at latis otia fundis, Speluncae vivique lacus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:7)
Haec illi spelunca domus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:9)
speluncis atris vel tenebrosis, vel magnis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 601)
sub rupe cavata periphrasis est speluncae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3108)

SEARCH

MENU NAVIGATION