라틴어 문장 검색

per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in iis tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens vel in thorace vel in pulmone vel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluvium alvi fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장31)
rubor et tumor cum calore et dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장14)
modo corpus inaequale est tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장6)
Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장9)
Balineum atque omnis umor alienus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장29)
nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae valetudinis spes est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장43)
Auctoresque multi sunt inflatis vesicis pulsandos tumores esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장72)
si per talia auxilia venter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore via succurrere, ut is per ventrem ipsum emittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장76)
neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장84)
Cibus autem, quo die primum umor emissus est, supervacuus est, nisi si vires desunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장87)
Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admovere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장46)
Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장4)
Ubi vetus morbus est, digiti in manibus ponderibusque sub tumore conduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장9)
ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장14)
Dissimile est id genus, quod umorem in caput contrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장47)

SEARCH

MENU NAVIGATION