라틴어 문장 검색

Sed quoniam solius probabilitatis lubrico, non certitudinis fide hujus seriem picturationis agnovi, hanc sub silenti pace sepultam praetereo [0439A] Calcei autem, ex allutea pelle traducentes materiam, ita familiariter pedum sequebantur ideas, ut in ipsis pedibus nati, ipsisque mirabiliter viderentur inscripti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:175)
sed ab hujus universitatis regula, solus homo anomala exceptione excluditur, qui pudoris trabea denudatus, impudicitiaeque meretricali prostibulo prostitutus, in suae dominae majestatem, litis audet excitare tumultum, imo etiam in matrem intestini belli rabiem inflammare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:3)
[0456C] non enim vel detractoriae malignitatis caliginosa rubigo, vel incandentis odii fervor foras egrediens, vel invidiae tyrannus extra desaeviens, ad has invectivas accusationis me impulit, sed ne veritatis per se loquentis evidentiam videor silentio strangulare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:3)
Nil habet ergo miser, cum nil se credit habere, Divitiis, cum pauperiem sua vota repensant, Hospitium cordis, et moenia mentis avarae Invadunt hostes multi, multoque tumultu Totam sollicitant humani pectoris arcem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:5)
Sunt alii, qui ea quae internae indignationis supercilium claudit interius, exteriori evidenter eloquuntur silentio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:7)
Dum alii namque exercentur colloquiis, isti indulgent silentiis, dum alii lasciviis solvuntur, isti seriis implicari videntur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:11)
Alii vero sua corpora femineis compositionibus nimis effeminant, qui suorum capillorum conciliorum pectinis subsidio in tanta pace conciliant, ut ne lenis aura in eis possit suscitare tumultum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:18)
Ipsi vero artifices in se sui magistri figurantes tristitiam, suis silentium indixerant instrumentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:7)
Unde, instrumentorum officinae quas silentii torpor faciebat elingues, aspirare videbantur in gemitum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:8)
Tunc Hymenaeus solemniori vultu laetitiae gratiarum actiones epilogans, et legationem destinatam initians, suosque a sopore pigritiae excitans consodales, jussit ut suis invigilantes organicis instrumentis, a somno silentii eadem excitarent, et ad harmonici melodiomatis modulos invitarent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:14)
Jam tuba terribili bellum clangore salutans Intonuit, cognati loquens praeludia belli, Mugitu simili similem signando tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:1)
Quapropter ad septem millia peditum [0401A] conglobati, cum equitibus tantum trecentis loricatis, in vexillorum suorum elevatione et tumultu nimio profecti, septingentos boves cum caeteris pecoribus a pratis Nicaeae urbis abduxerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:6)
Interea veritate comperta, exoritur tumultus in populo et unanimiter pedites conveniunt Reinoldum de Breis, Walterum Senzavehor, Walterum quoque de Bretoil et Folckerum Aureliensem, qui erant principes exercitus Petri, quatenus ad vindictam fratrum consurgerent adversus Turcorum audaciam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:1)
Hic audito adventu et vehementi strepitu Christianorum, miratur nimium quidnam tumultus is voluerit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:10)
» Quod ita ad vocem Solymani actum est, et in silentio magno a silvis et montanis egressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION