라틴어 문장 검색

Episcopus vero Podiensis suam per se aciem versus montana dirigebat, erecta in medio illius cuneo lancea, quam repererant, et in manibus cujusdam clerici constituta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:7)
Petrus de Stadeneis, [0507B] Reinardus de Tul, frater ejus Wernerus de Greis, Henricus de Ascha, Reinardus de Hemersbach, Walterus de Dromedart, suum cuneum regere disponuntur versus haec montana et viam quae ducit ad portum maris Simeonis praedicti quondam eremitae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:8)
Protinus panni hujus signo et fragore buccinae, horribiliter tonantis, praemoniti, densantur et cuneantur, et Christianis turmis in occursum tendunt, ab equis circiter duo millia descendentes, ad prohibendum pontem ejusque fluvii transitum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:11)
Eustachius quoque, audacter [0509A] et fortiter cum hostilibus cuneis luctabantur, quos non modica strage interemerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:9)
Solymanus vero dux Turcorum, miles saevissimus, et Rossilion consocius ejus, unus ex quatuor capitalibus Antiochiae sub Darsiano rege, cum suis cuneis circiter quindecim millibus a caetera multitudine sequestrati, adversus haec montana et viam, quae respicit ad portum Simeonis, festinato contendunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:10)
Oppressi siquidem viribus Turcorum, et fraude astutorum hominum circumventi, comitatus Boemundi in miserum et anxium globum, quasi oves inter lupos [0509D] periturae, cogebantur, nec ultra reniti valebant, sed in proximo erat, ut morituri undique ab infidelibus turmis involverentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 100:6)
Quorum immanissima strage facta sic campi operiebantur corporibus occisorum, quasi grandine hinc et hinc saevissime [0510D] commistis cuneis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:4)
Godefrido ob cladem diffusam tam gravi mortalitate per Antiochiam, in Ravenel et Turbaysel moram faciente, eodem tempore pestifero mille et [0524A] quingenti viri de gente Teutonicorum ex Regnesburg, civitate fluvii Danubii, et ex aliis civitatibus Rheni fluminis, conspirati et electi, ad urbem Antiochiam navigio maris advecti, ad portum S. Simeonis descenderunt ut Christianorum turmis in Jerusalem ituris solatio et auxilio augerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 46:1)
Alii civitatem Jerusalem Turcorum gentilium turmis densatam portendere [0525A] asserebant, et eam a suis viribus et densitate sic rarescere et attenuari, ut aditum tandem Christianis exhibere filiis videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:6)
Ad Albariam itaque civitatem divitiis opulentissimam cum cuneis armatis primum ascenderunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 52:1)
Petrum vero Eremitam et Arnolfum, quem cancellarium ac custodem sepulcri Domini constituerant, cum ligno Domini adesse monuerunt ad Ascalonem in occursum turmis infidelium sine aliqua dilatione;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 82:8)
Unde erectis auribus stupefacti, et immobiles diu persistentes, tandem sociantur equitibus et peditibus, et sic armatis permisti cuneis, cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant, atque nubem pulveris [0559D] multiplicantes, Sarracenis rem ignorantibus et cum sua multitudine copiosa a longe stantibus, timorem asperserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:5)
Christianis deinde a montanis egressis et in valle ac loco campestri consistentibus, ubi Sarracenorum, Arabum, Maurorum, publicanorum tentoria fixa erant et acies ordinatae, greges et universa armenta, quae nemo dinumerare poterat, sponte segregata et directa sunt sine rectoribus et sine magistris ad locum satis vicini pascui, ac si divino nutu praemonita et jussa ultro cuneis catholicis cederent, ne forte eis impedimentum fierent, sed ut ibidem in loco pascui persistentes a Christianis post victoriam reperiri [0560A] possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:1)
Nec mora, segregatis pecudibus et visis infidelium turmis, acies Gallorum, sicut constitutae erant, hae in fronte, hae a dextris et sinistris, aliae ad extremum pugnaturae, bello aptantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:2)
Tandem bello ingravato, et gentilium cuneis Deo opitulante, contritis, totus exercitus regis Babyloniae fugam iniit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION