라틴어 문장 검색

naturam tamen saeuam atque probrosam ne tunc quidem inhibere poterat, quin et animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset et ganeas atque adulteria capillamento celatus et ueste longa noctibus obiret ac scaenicas saltandi canendique artes studiosissime appeteret, facile id sane Tiberio patiente, si per has mansuefieri posset ferum eius ingenium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 11장 1:1)
cui etsi animadversio temporalis divinitus est indulta, tamen, ut eius bonitatem redoleat a quo velut a puncto biffurcatur Petri Cesarisque potestas, voluptuose familiam suam corrigit, sed ei voluptuosius miseretur.
(단테 알리기에리, Epistolae 29:7)
Hac nimirum persepe animadversione percutitur impius, ut moriens obliviscatur sui qui dum viveret oblitus est Dei.
(단테 알리기에리, Epistolae 38:10)
Et sera penitentia hoc a modo venie genitiva non erit, quin potius tempestive animadversionis exordium.
(단테 알리기에리, Epistolae 42:7)
1. In litteris vestris et reverentia debita et affectione receptis, quam repatriatio mea cure sit vobis et animo, grata mente ac diligenti animadversione concepi;
(단테 알리기에리, Epistolae 85:1)
Consilia ejus semper honesta, et ab omni turpitudine longe amota fuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.97)
quare turpitudinis nota inuri, quam pro patria, aut pro Washingtonii gloria certare, malebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.87)
"Christum mentitur antichristus et turpitudinem vitae falso nominis honore convestiunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:171)
Confitere turpitudinem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:14)
Itaque et consules statim magnifice voluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt, et ultionem flagitans miles Papirio duce - horribile dictu - strictis ensibus per ipsam viam ante pugnam furit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 11:2)
quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria ascendit, Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc servilia bella miscuerint et, ne quid turpitudini desit, gladiatoria.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 20:1)
Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana - quod satis est turpitudini nostrae - deliberavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 11:1)
Haec Sammonicus, qui turpitudinem convivii principis sui laudando notat, prodens venerationem qua piscis habebatur, ut a coronatis inferretur cum tibicinis cantu quasi quaedam non deliciarum sed numinis pompa.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 8:1)
quod autem a lupa dicuntur alti, fabulosum figmentum est ad celandam auctorum Romani generis turpitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27321)
licet hoc Homerus propter Achillis turpitudinem supprimat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4877)

SEARCH

MENU NAVIGATION