라틴어 문장 검색

Facinus quoque in eodem monasterio quodam tempore perpetratum muti taciturnitate silentii oblivioni traderem, quamvis indignum facinus est, quia per totam scripturam impiorum turpia facta inter venerabilia iustorum, sicut zizania et lolium in tritici segetibus, interseminantur:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 95 100:1)
Sed quoniam istae in cimiteriis ebrietates et luxuriosa convivia non solum honores martyrum a carnali et inperita plebe credi solent, sed etiam solacia mortuorum, mihi videtur facilius illis dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de scripturis prohibeatur et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere aliquid adiuvare credendum est, super ipsas memorias non sint sumptuosae atque omnibus petentibus sine typho et cum alacritate praebeantur neque vendantur;
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 6:1)
Ut autem vos in hoc libello tamquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid neglegatis, semel in septimana vobis legatur, et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias domino bonorum omnium largitori:
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 16:2)
Promitte de cetero in adiutorio domini, si et illum suae turpitudinis paenituerit et continentiam quam deseruit, repetiverit, te illi.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 11:5)
Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut quando usus venisset aut rei aut verbi, cuius me repens forte oblivio tenuisset, et libri ex quibus ea sumpseram non adessent, facile inde nobis inventu atque depromptu foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 2:2)
His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores sunt, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam, si qua fortuna accident, ut minus iustae voluntates amicorum adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 14:2)
Parva, inquit, et tenuis vel turpitudo vel subeunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 24:1)
Sed enim si imperet uxorem ducere infamem, propudiosam, criminosam, aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 21:1)
Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, iniurias, desidias, obliviones, ignavias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 7:1)
At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 2:2)
Nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summac turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur ut cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 18:2)
Tum sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine pristinae vitae diffamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto praestabilis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 4:1)
Lambertum quod attinet, rex vita eum privare noluit, sive ex animi magnitudine, reputans illum instar imaginis tantum cereae fuisse quam alii temperarant et finxerant, sive ex alta quadam prudentia, putans eum, si capite plecteretur, nimis propere in oblivionem iturum, sin in vivis maneret, futurum eum assiduum spectaculum et instar remedii aut exorcismi adversus eiusmodi spectra et incantationes temporibus venturis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:19)
Quod si rex praeterita ducis merita oblivioni mandasset, sciebat tamen regem qua erat prudentia provide consulturum et solide reputaturum quantum eius et securitatis et famae, tam apud exteros quam apud populum suum, interesset non pati ut Britanni (veteres Angliae foederati) a Gallia absorberentur, utque tot portus commodi et oppida maritima munita imperio tam potentis regis vicini, et inimici tot per saecula inveterati, adiicerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 4:3)
Ea fuit, ut cum per legem communem prosecutio homicidiorum in nomine regis annum et diem expectaret, quod spatium uxori aut haeredi occisi datum est ut nomine proprio accusationem peragerent, cumque experentia monstraret quod pars aggravata saepius pretio aut variis modis inducta, aut lite ipsa defatigata, accusationem desereret, atque eo temporis tractu res quasi in oblivionem transieret, et hoc modo prosecutio in nomine regis (quae semper flagrante crimine vivacior est) neglecta esset, ordinatum fuit prudentissime ut prosecutio in nomine regis etiam intra annum et diem admitti possit absque praeiudicio tamen prosecutionis in nomine partis laesae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION