라틴어 문장 검색

Nam et somnum faciunt vel per se adsumpta vel ex aqua data, et aurium dolores levant, adiectis exiguo modo rutae suco ac passo, et tormina supprimunt ex vino liquata, et inflammationem vulvae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장24)
turis, casiae, singulorum P. III;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장35)
Vocem adiuvat turis P. 1 in duobus cyathis vini datum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장58)
casiae, iridis, cinnamomi, nardi, murrae, turis, singulorum P. 1;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장63)
Aut croci, murrae, turis, singulorum P. 1 coiciuntur in passi eundem modum, eodemque modo decocuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장66)
Super volnus vero etiam furfures ex aceto vel ruta silvatica recte imponitur vel cum melle sal tostus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장66)
Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex oleoque contritum superinponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장68)
At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones dividendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장69)
Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta vel nepeta cum sale contrita melle adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장74)
Si cicutam, vinum merum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장94)
Ex prioribus est lenticulae cum melle farina vel myrra cum vino vel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incipit, aceto diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장113)
ubi ea declinavit, farinam cum ruta vel porro vel marrubio, donec crustae cadant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장117)
In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in vino cocta atque contrita, potest emplastrum vel Herae vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex vino austero cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장116)
Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa potione cum ture contritum vino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장139)
nitri rubri, turis, singulorum P. 1;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장444)

SEARCH

MENU NAVIGATION