라틴어 문장 검색

adstipulatur iudicio meo volumen illud, quod tute super statu animae rerum verborumque scientia divitissimus propalavisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 2:1)
"frater ac soror sub annis adhuc tute-laribus agunt;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 8:4)
Quae suscepto monasterii regimine, condignam se in omnibus episcopo fratre, et ipsa recte uiuendo, et subiectis regulariter ac pie consulendo praebuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:5)
Hos itaque sequentes, nos pie atque orthodoxe, iuxta diuinitus inspiratam doctrinam eorum professi credimus consonanter, et confitemur secundum sanctos patres, proprie et ueraciter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum trinitatem in unitate consubstantialem et unitatem in trinitate, hoc est unum Deum in tribus subsistentiis, uel personis consubstantialibus, aequalis gloriae et honoris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:2)
inter haec ab Latinis et Hernicis legati gratulatum de concordia patrum ac plebis Romam venerunt, donumque ob Iovi optumo maximo coronam auream in Capitolium tulere parvi ponderis, prout res haud opulentae erant colebanturque religiones pie magis quam magnifice.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 636:1)
qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in vincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore eius viatorem, et tribunis retinentibus magis pie quam civiliter vim fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 718:1)
Quippe qui ex te audivi, ut urbem maximam expugnavisses regemque Pterelam tute occideris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2212)
Tute istic, etiam adstante hoc Sosia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2216)
Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam huic dedisti, post hanc rursum obsignasti clanculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2338)
Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2400)
saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2406)
ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 127)
tute existuma:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 432)
Evnomia Scis tute facta velle me quae tu velis, et istuc confido fratre me impetrassere;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 74)
eo praesente homini extemplo ostendit symbolum, quem tute dederas, ad eum ut ferret, filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 348)

SEARCH

MENU NAVIGATION