라틴어 문장 검색

at variae crescunt pecudes armenta feraeque nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast almae nutricis blanda atque infracta loquella nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli, denique non armis opus est, non moenibus altis, qui sua tutentur, quando omnibus omnia large tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:13)
raptamque quasi ad supplicium obsequiis plenis pietate tutati sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:4)
C. Gracchum ex Aventino fugientem Euporus servus vel, ut quidam tradunt, Philocrates, dum aliqua spes salutis erat indivulsus comes, qua potuit ratione tutatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 25:1)
quae, dum pascitur ab imis partibus, semper prominentium scopulorum alta deposcit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 26:4)
O scelerum ultores, melioraque signa secuti, O vere Romana manus, quibus arma senatus Non privata dedit, voti deposcite pugnam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:3)
Haec fatus, totis discurrere castris Coeperat, infestoque ducem deposcere vultu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:44)
60 Cleopatra Caesarem alloquitur supplex, rogatque ut se fratremque contra Pothini satellitis impotentiam tutetur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권6)
tutare domum hoc est cui defensori relinquimur, si tu deseris?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6771)
sed iuvenis, qui eam ante amaverat et petierat sibi coniugem, ad investigandos latrones sibi negotium depoposcit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2313)
fremit cum fremitu et clamore deposcit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4601)
martemque fatigant proelium cum clamore deposcunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5821)
iovis imperio ne videretur inpudens, si aliena regna deposceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3813)
si tibi quae posco promittunt poscere est secundum Varronem quotiens aliquid pro merito nostro deposcimus, petere vero est cum aliquid humiliter et cum precibus postulamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1921)
implorare implorare est auxilium cum miseratione deposcere, qua ratione bene dicimus 'imploro te ut misero feras auxilium';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 194)
tunc incumbis eloquentiae, cum manus bella deposcunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3782)

SEARCH

MENU NAVIGATION