라틴어 문장 검색

Plantatio regionum non absimilis est plantationi sylvarum, in quibus de utilitate capienda nihil cogitandum ante annum vicesimum, verum fructus uber et locuples in fine operis expectandus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:8)
MONS erat ad pastus animalibus uber et aptus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:1)
Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:3)
De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:12)
Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:5)
quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:3)
Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque uberiora Romam ad suos perscribebant;
(카이사르, 내란기, 1권 53:1)
Cibus a salsamentis, holeribus similibusque rebus melius incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장34)
multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장129)
magis carne utendum, magis holeribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장135)
Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장140)
non uti cibis variis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장5)
In media vero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices vel bulbos adsumimus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장11)
Inbecillissimam vero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장15)
Ex holeribus valentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca vel quae specialiter radicula appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION