라틴어 문장 검색

qui etiam effigiem eiusdem Paulini referre esset solitus, quod esset uir longae staturae, paululum incuruus, nigro capillo, facie macilenta, naso adunco pertenui, uenerabilis simul et terribilis aspectu.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:6)
augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 197:1)
septemque assurgit in ulnas crescit in septem ulnas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3551)
tris pateat caeli spatium non amplius ulnas ulna proprie est spatium, in quantum utraque tenditur manus - dicta ulna ἀπο` τῶν ὠλενῶν, id est a brachiis, unde et λευκώλενοσ dici- tur - , licet Suetonius ulnam cubitum velit esse tantummodo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1051)

SEARCH

MENU NAVIGATION