라틴어 문장 검색

et mutato centro necesse est mutari totum circulum, et sic horizon eorum non est unus, neque anguli sunt iidem nec eadem domorum dispositio.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 18:2)
Et sic tota periodus efficitur diversa, et per consequens adhaerens rebus natis dispositio fatalis necessario variatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 18:3)
ergo superiora ad sui dispositionem necessario trahunt inferiora;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 4:2)
sed ad harmoniam necessarium est, quod inferiora per omnia consequantur dispositionem superiorum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 5:2)
ergo dispositio superiorum adhaerens inferioribus necessitatem imponit eis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 5:3)
ergo fatum est dispositio in diversa mutabilis;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 7:3)
et ideo nullam necessitatem imponit rebus, sed inclinat ad effectus caelestium, si non sit opposita dispositio fortior in materia in contrarium movens.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:2)
sicut enim radiatio periodi dispositionem ordinis esse et durationis imprimit rebus naturalibus, ita imprimit artificiatis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 17:2)
Nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae voluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:49)
Masculina igitur generabat, qui in virum perfectum populos quos docebat, fidei gestiebat unitate concurrere, et in agnitione Filii Dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram (Ephes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:13)
percussor autem qui tamen non ex dispositione, sed praeter voluntatem fecerit homicidium, divinae minister est ultionis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:26)
sed ad unitatem aptam et continentem, connexionemque validam cohibetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:6)
Unde graece dicitur, ---, quod disjuncta connectat, nexuque constringat indissolubili, ita ut naturali unitate sibi credas convenire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:9)
Hinc enim etiam poeta usurpavit, ut dispositionem dimicaturi ita ordinaret exercitus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:5)
Ergo quoniam negotiis difficillimis quoque saepe dispositio tempestiva prospexit, et statum nutantium rerum, recto consilio in bonam partem accepto, aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo fossaque circumdati, divisis vigiliis, quiescamus, somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION