라틴어 문장 검색

Et similiter, essentia tangibilis (quae non pauciores recipit differentias, quam spiritus) atque ejus villi, et fibrae, et omnimoda textura;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 26:11)
Hanc tabulam essentiae et praesentiae appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 68:1)
quodque isti calores (praesertim unus ex illis comparatus ad reliquos duos) sint ipsa essentia et specie, sive natura specifica, differentes et plane heterogenei:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:5)
Cum religio sit praecipuum humanae societatis vinculum, par est ut et ipsa debitis verae unitatis et charitatis vinculis astringatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:2)
Quamobrem pauca quaedam de unitatis in ecclesia dicimus:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:8)
Unitatis fructus praecipui (praeterquam quod Deo summe placeat, id quod ante omnia poni debet) sunt duo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:10)
Adeo ut nihil reperiatur quod aeque homines ab ingressu in ecclesiam absterreat, aut iam receptos expellat, ac unitatis violatio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:14)
Quantum ad fructus unitatis, qui ad eos qui intra sunt redundat, is uno verbo pax est, quae innumeras benedictiones complectitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:22)
Quantum ad terminos et limites unitatis, vera proculdubio et iusta eorum collocatio magni prorsus est ad omnia in religione momenti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:2)
Differunt enim haud parum inter se unitas et uniformitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:20)
Sunt etiam, ut controversiarum, ita unitatis species duae quae adulterinae censeri possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:27)
Etenim longe verisimilius est quatuor elementa mutabilia et unam quintam essentiam immutabilem, recte ab aeterno locata, opus Deo non habere, quam exercitum atomorum et seminum infinitorum sine ordine fortuito vagantium hunc rerum ordinem et pulchritudinem progignere potuisse absque aedili quodam divino.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:8)
Par numerus est, qui in duo aequalia et in duo inaequalia partitionem recipit, sed ut in neutra divisione vel in paritati paritas vel paritati inparitas misceatur, praeter solum paritatis principem, binarium numerum, qui in aequalem non recipit sectionem, propterea quod ex duabus unitatibus constat et ex prima duoroum quoddammmodo paritate.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia secundum antiquiorem modum divisio paris et inparis 1:2)
Quod si haec etiam per alterutras species definienda sunt, dicetur inparem numerum esse, qui unitate differt a pari vel cremento vel deminutione.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Definitio paris et inparis per alterutrum 1:1)
Par item numerus est, qui unitate differt ab inpari vel cremento vel deminutione.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Definitio paris et inparis per alterutrum 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION