라틴어 문장 검색

His attritis, et fuga per montana et veprium condensa dilapsis, dux et caeteri comprimores ad praesidium Hasart applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:2)
Ubi [0526C] idem dux Boemundum, totius urbis principem factum, inveniens, omnia sibi caeterisque principibus ac fratribus retulit, et quomodo in manu paucorum tot Turci victi et attriti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:8)
quo in manu virorum fortium expugnato et attrito cum Turcis in eo repertis, materiam lignorum de eodem castro attulit, ex quibus machinam composuit ad superandam urbem praedictam Marram, quae [0527D] muris et moenibus munitissima erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:7)
Praedicta autem Marra civitate victa et attrita, ad vallem quamdam, quam nominarunt Gaudium, praedictorum principum descendit exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:1)
sed si, casu adversante, nostrorum virtus apud Archas attrita fuerit, idem sperare procul dubio nos certum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:5)
Sed nequaquam a desiderio et proposito suo eos aliquo blanditiarum molimine vel promissione valens retinere, se suosque in eodem [0532A] loco remanere affirmat quousque arx inimica in ultionem suorum attritorum ruina consumeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:4)
Multi ex fidelibus sauciati, et lapidibus quassati attritique sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 2:2)
Sed dum casu in finitimas oras Rames, praenominatae urbis, inciderent, praedas comportarent, greges cogerent, ab insidiis Sarracenorum, qui ab Ascalone, civitate regis Babyloniae, descenderant, attriti sunt, et praeda retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:2)
omnesque per urbem gradientes sagittis et arcu infigere, ac pugna incessabili quosque per urbem visos a machina desuper muros prominente, jaculis et saxis urgere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 24:2)
quarum intolerabili et crebro impetu graviter machina concussa et attrita est, ejusque compagines dissolutae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:3)
Quare universi in ea viri belligeri nimium attriti, et obstupefacti inopinato [0545C] excidio, vix a mortis elapsi sunt periculo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:4)
Quinque vero residuae contra machinam ducis eriguntur, ut eam pari impetu et jactu percuterent et attererent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:6)
Sed provisore jam media scala consistente, lucerna, quam gestabat in manu illius, exstinguitur, et medius gradus scalae, per quam ad supernum coeli solium scandebat, graviter laesus et attritus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:4)
Econtra Christianorum manus exigua adversus tot millia innumerabilia medio involvitur certamine, incessanter praelia conserens et hostiles [0560D] acies atterens et attenuans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:5)
Dux Godefridus, readunatis sociis equitum et peditum circiter duo millia, urbis Ascalonis portas in omni latere obsedit, ut cives et milites ex nova caede et recenti victoria stupefacti ac trementes civitatem redderent, ultra desperantes regis Babyloniae auxilium, cum totius regni sui virtus congregata vehementer nunc attrita fuerit et dissipata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION